monumenta.ch > Seneca Maior >
>>> Seneca Maior, Controversiae, 10, Casus I

Praefatio HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

0  Seneca Novato, Senecae, Melae filiis salutem 1  Quod ultra mihi molesti sitis, non est: interrogate, si qua vultis, et sinite me ab istis iuvenilibus studiis ad senectutem meam reverti. fatebor vobis, iam res taedio est. primo libenter adsilui velut optimam vitae meae partem mihi reducturus, deinde me iam pudet, tamquam diu non seriam rem agam. hoc habent scholasticorum studia: leviter tacta delectant, contrectata et propius admota fastidio sunt. sinite ergo me semel exhaurire memoriam meam et dimittite vel adactum iure iurando, quo adfirmem dixisse me quae scivi quaeque audivi quaeque ad hanc rem pertinere iudicavi. 2  Pertinere autem ad rem non puto, quomodo L. Magius, gener T. Livi, declamaverit (quamvis aliquo tempore suum populum habuerit, cum illum homines non in ipsius honorem laudarent sed in soceri ferrent), quomodo L. Asprenas aut Quintilianus senex declamaverit. transeo istos; quorum fama cum ipsis extincta est. De SCAURO si me interrogatis, cum illum mecum audieritis, iniqui estis. non novi quemquam, cuius ingenio populus Romanus pertinacius ignoverit. dicebat neglegenter: saepe causam in ipsis subselliis, saepe, dum amicitur, discebat. deinde litiganti similior quam agenti cupiebat evocare aliquam vocem adversariorum et in altercationem pervenire; vires suas noverat: nihil erat illo venustius, nihil paratius. genus dicendi antiquum, verborum quoque non vulgarium gravitas, ipse voltus habitusque corporis mire ad auctoritatem oratoriam aptatus. 3  sed ex his omnibus sciri potest, non quantum oratorem praestaret ignavia Scaurus sed quantum desereret. pleraeque actiones malae, in omnibus tamen aliquod magni neglectique ingeni vestigium extabat. raro aliqua actio bona, sed quam fortunae imputares. eo illum longa, immo perpetua desidia perduxerat, ut nihil curare vellet, nihil posset. orationes septem edidit, quae deinde (ex) senatus consulto combustae sunt. bene cum illo ignis egerat, sed extant libelli, qui cum fama eius pugnant, multo quidem solutiores ipsis actionibus; illas enim, cum destitueret cura, calor adiuvabat; hi caloris minus habent, neglegentiae non minus. declamantem audivimus, et novissume quidem M. Lepido, ita ut, quod difficillimum erat, sibi displiceret. 4 De T. LABIENO interrogatis. declamavit non quidem populo sed egregie. non admittebat populum et quia nondum haec consuetudo bav1554.80 r erat inducta et quia putabat turpe ac frivolae iactationis. adfectabat enim censorium supercilium, cum alius animo esset: magnus orator, qui multa impedimenta eluctatus ad famam ingeni confitentibus magis hominibus pervenerat quam volentibus. summa egestas erat, summa infamia, summum odium. magna autem debet esse eloquentia, quae invitis placeat, et cum ingenia favor hominum ostendat, favor alat, quantam vim esse oportet, quae inter obstantia erumpat! nemo erat, qui non, cum homini omnia obiceret, ingenio multum tribueret. 5 color orationis antiquae, vigor novae; cultus inter nostrum ac prius saeculum medius, ut illum posset utraque pars sibi vindicare. libertas tanta, ut libertatis nomen excederet, et, quia passim ordines hominesque laniabat, Rabie(nu)s vocaretur. animus inter vitia ingens et ad similitudinem ingeni sui violentus et qui Pompeianos spiritus nondum in tanta pace posuisset. In hoc primum excogitata est nova poena; effectum est enim per inimicos, ut omnes eius libri comburerentur. res nova et inusitata, supplicium de studiis sumi. 6 bono hercules publico ista in poenas ingeni versa crudelitas post Ciceronem inventa est. quid enim futurum fuit, si triumviris libuisset et ingenium Ciceronis proscribere? sunt di immortales lenti quidem sed certi vindices generis humani et mala exempla in caput invenientium regerunt, ac iustissima patiendi vice quod quisque alieno excogitavit supplicio saepe imitat(ur) suo. quae vos, dementissimi homines, tanta vecordia agitat? parum videlicet in poenas notae crudelitatis est: conquirite in vosmet ipsos nova, quibus pereatis, et si quid ab omni patientia rerum natura subduxit, sicut ingenium memoriamque nominis, invenite, quemadmodum reducatis ad [eadem rem] corporis mala. 7 facem studiis subdere et in monumenta disciplinarum animadvertere quanta et quam non contenta cetera materia saevitia est! di melius, quod eo saeculo ista ingeniorum supplicia coeperunt, quo ingenia desierant! eius, qui hanc in scripta Labieni sententiam dixerat, postea viventis adhuc scripta combusta sunt, iam non malo exemplo, quia suo. Non tulit hanc Labienus contumeliam nec superstes esse ingenio suo voluit sed in monumenta se maiorum suorum ferri iussit atque ita includi, veritus scilicet, ne ignis, qui nomini suo subiectus erat, corpori negaretur. non finivit tantum se ipse sed etiam sepelivit. 8 Memini aliquando, cum recitaret historiam, magnam partem illum libri convolvisse et dixisse: haec, quae transeo, post mortem meam legentur. quanta in illis libertas fuit, quam etiam Labienus extimuit! Cassi Severi, hominis Labieno invisissimi, belle dicta res ferebatur illo tempore, quo libri Labieni ex senatus consulto urebantur: nunc me, inquit, vivum uri oportet, qui illos edidici. monstrabo bellum vobis libellum, quem a Gallione vestro petatis: recitavit rescriptum Labieno pro Bathyllo Maecenatis, in quo suspicietis adulescentis animum illos dentes ad mordendum provocantis. 9  Puto, iam bav1554.80 v nihil, quod interrogetis, restat. MUSA rhetor, quem interdum solebatis audire, licet Mela meus contrahat frontem, multum habuit ingeni, nihil cordis. omnia usque ad ultimum tumorem perducta, ut non extra sanitatem sed extra naturam essent. quis enim ferat hominem de siphonibus dicentem 'caelo repluunt' et de sparsionibus 'odoratos imbres' et in cultum virid(ar)ium 'caelatas silvas' et 'in picturam nemora surgentia'? aut illud, quod de subitis mortibus memini eum dicentem, cum vos me illo perduxissetis: quidquid avium volitat, quidquid piscium natat, quidquid ferarum discurrit, nostris sepelitur ventribus. quaere nunc, cur subito moriamur: mortibus vivimus. 10  non ergo, etiamsi iam manu missus erat, debuit de corio eius nobis satis fieri? nec sum ex iudicibus severissimis, qui omnia ad exactam regulam redigam. multa donanda ingenis puto, sed donanda vitia, non portenta sunt. si qua tamen tolerabiliter dicta sunt, non subtraham, licet non [plura] (multa) videantur; (plura) vos subiciatis. MOSCHUS non incommode dixit sed ipse sibi nocuit, nam dum nihil non schemate dicere cupit, oratio eius non figurata erat sed prava. itaque non inurbane PACATUS rhetor, cum illi Massiliae mane occurrisset, schemate illum salutavit: poteram, inquit, dicere: ave, Mosche. ipse ab eloquentia multum aberat; natus ad contumelias omnium ingeniis inurendas nulli non impressit aliquid, quod effugere non posset. 11  ille Passieno prima eius syllaba in Graecum mutata obscenum nomen imposuit; ille Sparso dixit scholam communem cum rhetore quodam, (declamatore subtili sed arido,) habenti: tu potes controversiam intellegere, qui non intellegis te laterem lavare? SPARSUS autem dicebat valenter sed dure. ad imitationem se Latronis derexerat nec tamen umquam similis illi erat, nisi cum eadem diceret. utebatur suis verbis, Latronis sententiis. 12  cum BASSO certamen illi fuit, quem vos quoque audistis, homine diserto, cui demptam velles quam consectabatur amaritudinem et simulationem actionis oratoriae. nihil est indecentius, quam ubi scholasticus forum, quod non novit, imitatur. amabam itaque CAPITONEM, cuius declamatio est de Popillio, quae +misero+ Latroni subicitur: bona fide scholasticus erat, in his declamationibus, quae bene illi cesserunt, nulli non post primum tetradeum praeferendus. 13  Primum tetradeum quod faciam, quaeritis? Latronis, Fusci [cesti], Albuci, Gallionis. hi quotiens conflixissent, penes Latronem gloria fuisset, penes Gallionem palma, reliquos ut vobis videbitur componite; ego vobis omnium feci potestatem. hos minus nobiles sinite in partem abire, PATERNUM et MODERATUM, FABIUM et si quis est nec clari nominis nec ignoti. Cum vobis ad satietatem vestram me praestiterim, permittite [me] mihi et aliquos, quos non nostis, ex sinu proferre; quibus, quominus ad famam pervenirent, non ingenium defuit sed locus. 14  bene declamavit bav1554.81 r GAVIUS SILO, cui Caesar Augustus, cum frequenter causas agentem in Tarraconensi colonia audisset, plenum testimonium reddidit; dixit enim: numquam audivi patrem familiae disertiorem. erat, qui patrem familiae praeferret, oratorem subduceret: partem esse eloquentiae putabat eloquentiam abscondere. Solebat declamare studiose et TURRINUS CLODIUS, cuius filius fraterno vobis amore coniunctus est, adulescens summae eloquentiae futurus, nisi mallet exercere quantum habet quam consequi quantum potest. 15  sed Turrinus pater [et clodius] multum viribus dempserat, dum Apollodorum sequitur ac summam legem dicendi sectam putat. tantum tamen superfuit illi virium, quantum valeret, etiam cum aberrasset: sententias dicebat excitatas, insidiosas, aliquid petentis. numquam non de colore Latroni controversiam fecit. Latro numquam solebat disputare in convivio aut alio quam quo declamare poterat tempore. dicebat quosdam esse colores prima facie duros et asperos; eos non posse nisi actione adprobari. negabat itaque ulli se placere posse nisi totum; nosse enim se et suas vires et illarum fiducia aliis metuenda et praerupta audere. multa se non persuadere iudici sed auferre. 16  Turrinus contra nihil probare nisi tutum, non quia imbecillus erat sed quia circumspectus. causas nemo diligentius proposuit, nemo respondit paratius. et pecuniam itaque et dignitatem, quam primam in provincia Hispania habuit, eloquentiae debuit. natus quidem erat patre splendidissimo, avo divi Iuli hospite, sed civili bello attenuatas domus nobilis vires excitavit et ita ad summam perduxit dignitatem, ut, si quid illi defuerit, scias loco defuisse. Inde filius quoque eius, id est meus, numquam enim illum a vobis distinxi, habet in dicendo conservatam paternam diligentiam, qua vires ingenii sui ex industria retundit. hoc et in ipso genere vitae sequitur ad summa evasurus iuvenis, nisi modicis contentus esset; et ideo dignus est, cuius tam modestis cupiditatibus Fortuna praestet fidem. Horum nomina non me a nimio favore sed a certo posuisse iudicio scietis, cum sententias eorum rettulero aut pares notissimorum auctorum sententiis aut praeferendas.
Seneca Maior HOME



>>> Seneca Maior, Controversiae, 10, Casus I
monumenta.ch > Seneca Maior >

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik